[287] EPISTOLA LXXXVII. PHILIPPUS MORNAYUS SIBRANDO LUBBERTO. Cl. Vir; Labores nostros piis & bonis apud vos probari, est quod DEO gratias agam. Tibi praesertim, cujus mihi judicium multorum instar; Sed tempus jam missionem petere, ne aetatis immemor, inter haec stipendia fatiscam. At tu interim macte animi, & in proposito perge, dum Bellarminum undique confossum nobis tradas; quem in tam necessario certamine occupatum his intestinis velitationibus avocatum vehementer doleo, quas saltem quiescere oportuerat, donec hostis ille tibi debellatus foret. Gratulor tamen, Vir Clarissime, prosperos hos tuos, adversus novatores vestros, dicam, an veteratores, successus. DEUMQUE obsecro, det nobis pacis & concordiae Spiritum, unde antiqua Ecclesiae vulnera conglutinentur; tantum absit ut nova recrudescant. Apud nos sane, nil antiquius, quam ut inutilibus &c curiosis quaestionibus via omnis praescindatur; quod ex contentione ante aliquot menses hic extincta non dubito quin perspexeris. Caeterum Phocaeus tuus, & tuo, & suo parentumque nomine mihi commendatus, omnia benevolentiae officia, sicubi opus, experietur. Tu vero, Clarissime Vir, quem ex animo colo, libere & familiariter me in omnibus utere. Vale. Salumri die XXIII. Iulii. MDCXV. |